Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem! velim †Sirpiae† condicione; sed facile patior. accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit scierimus. interea quidem

cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere quod a me ipse non desciverim.

de geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor. magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet.

tu quicquid indagaris de re publica et maxime quos consules futuros putes facito ut sciam. tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re publica cogitare.

Terentiae saltum perspeximus. quid quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur.

nos circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in Pompeiano. tu, si in Formiano non erimus, si nos amas, in Pompeianum venito. id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium.

de muro imperavi Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod tibi videretur. tu censeo tamen adhibeas Vettium. his temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.