Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego. pro eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu expensum muneribus ferres. at quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum Titinio quoquo modo poteris transigas. si in eo quod ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si voluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam ullus sit scrupulus. valde hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias.