Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me. mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro. studia spero me summa habiturum omnium ordinum. te cum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. plurimum consili, animi, praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis facit. Pompeius loquitur divinitus. spero nos aut cum summa gloria aut certe sine molestia discessuros. tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.
quam vellem Romae mansisses! mansisses profecto si haec fore putassemus. nam Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus. nunc se res sic habet. volitat, furit; nihil habet certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis autem ipsis tum vim tum iudicium minatur.