Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
o spectaculum uni Crasso iucundum, ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi. quamquam nemo putabat propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit amor ut exhauriri nulla posset iniuria. itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
Bibuli qui sit exitus futurus nescio. ut nunc res se habet, admirabili gloria est. qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi voluntatem
offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit. quid quaeris? sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere. eo magis vis nobis est timenda.Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me. mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro. studia spero me summa habiturum omnium ordinum. te cum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. plurimum consili, animi, praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis facit. Pompeius loquitur divinitus. spero nos aut cum summa gloria aut certe sine molestia discessuros. tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.
quam vellem Romae mansisses! mansisses profecto si haec fore putassemus. nam Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus. nunc se res sic habet. volitat, furit; nihil habet certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis autem ipsis tum vim tum iudicium minatur.
cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa
se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse facturum. sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui. quod si non faceret tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus.nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera, sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.
nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. qua re advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia.
unum illud tibi persuadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat magistratum. puto Pompeium Crasso urgente, si tu aderis qui per βοῶπιν ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et cohortatione non indiges;
quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.de re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in eos qui tenent omnia. mutationis tamen spes nulla. sed, quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium vehementerque paenitet. non provideo satis quem exitum futurum putem; sed certe videntur haec aliquo eruptura.
libros Alexandri, neglegentis hominis et non boni poetae sed tamen non inutilis, tibi remisi. Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem gravem et prudentem et dignum tua commendatione cognovi.
numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam. ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum vacui temporis nihil haberem, et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictavi ambulans.
primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum nostrum amicum vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego possum invenire nullam; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse.
nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus. ex quo, quod facile intellegi possit,
in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur. sed βοῶπιδοσ nostrae consanguineus non mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat. quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola. credibile non est quantum ego in consiliis et prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est. permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. cura ut valeas.quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset. ad illam celeritatem adde etiam si quid potes. ac ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius)—sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam aditu.
Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio filius adduceretur. itaque insinuavit in familiaritatem adulescentis et cum eo ut res indicat, saepe congressus rem in eum locum deduxit ut diceret sibi certum esse cum suis servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. hoc Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. res delata ad senatum est. introductus Vettius primo negabat se umquam cum Curione constitisse, neque id sane diu; nam statim fidem publicam
postulavit. reclamatum est. tum exposuit manum fuisse iuventutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et Q. Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea C. Septimium scribam Bibuli pugionem sibi a Bibulo attulisse. quod totum inrisum est, Vettio pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id eiectum est quod a. d. iii Idus Maias Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias; in quo ei Pompeius gratias egerat.introductus Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo tum quidem Vettius est reprehensus quod dixerat adulescentium consilium ut in foro cum gladiatoribus Gabini Pompeium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem constabat eo tempore in Macedonia fuisse. fit senatus consultum ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula coniceretur; qui emisisset, eum contra rem publicam esse facturum. res erat in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et item servi eius comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum. idque ita factum esset nisi Curiones rem ante ad Pompeium detulissent. tum senatus consultum in contione recitatum est. postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret. hic ille omnia quae voluit de re publica dixit, ut qui illuc factus institutusque venisset. primum Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. deinde quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione attigerat, eos nominavit, L. Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium,
illum qui in P. Clodium subscripserat, L. Domitium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. me non nominavit sed dixit consularem disertum vicinum consulis sibi dixisse Ahalam Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri. addidit ad extremum, cum iam dimissa contione revocatus a Vatinio fuisset, se audisse a Curione his de rebus consciunt esse Pisonem generum meum et M. Laterensem.nunc reus erat apud Crassum Divitem Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus. quod si impetrasset, iudicia fore videbantur. ea nos, utpote qui nihil contemnere soleremus, non contemnabamus sed non pertimescebamus. hominum quidem summa erga nos studia significabantur; sed prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. modo caedem timueramus †que oratio fortissimi senis, Q. Considi, discusserat ea inquam cotidie timere potueramus†, subito exorta est. quid quaeris? nihil me infortunatius, nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum †hoc† tempore. nos tamen in his miseriis erecto animo et minime perturbato sumus honestissimeque et dignitatem nostram magna cura tuemur.
Pompeius de Clodio iubet nos esse sine cura et summam in nos benevolentiam omni oratione significat. te habere consiliorum auctorem, sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. qua re ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles. respiraro si te videro.
cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. sed ego mallem ad illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter enim moratus est sicut nosti, ἑλικτὰ καὶ. sed nos tenemus praeceptum illud τὰσ τῶν κρατούντων. at hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! sic habeto nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici. ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo.
sed quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi tecum superioribus litteris. valde te exspecto, valde desidero neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit. his de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. qua re advola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. cura ut valeas.