Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me violatum iri. tractatur res. simul et quid erit certi, scribam ad te. si erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; si quies dabitur, ab Amalthea te non commovebo.

de re publica breviter ad te scribam; iam enim charta ipsa ne nos prodat pertimesco. itaque posthac, si erunt mihi plura ad te scribenda, ἀλληγορίαισ obscurabo. nunc quidem novo quodam morbo civitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt acta improbent, querantur, doleant, varietas nulla in re sit, aperteque loquantur et iam, clare gemant, tamen medicina nulla adferatur. neque enim resisti sine internecione posse arbitramur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit.

Bibulus hominum admiratione et benevolentia in caelo est; edicta eius et contiones describunt et legunt. novo quodam genere in summam

gloriam venit. populare nunc nihil tam est quam odium popularium. haec quo sint eruptura timeo; sed si dispicere quid coepero scribam ad te apertius. tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis si inclamaro ut accurras; sed do operam et dabo ne sit necesse. quod scripseram †et† Furio scripturum, nihil necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te Atticum neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi litterae quas in alienum incidere nolim.

Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse †centiens†. comitia Bibulus cum Archilochio edicto in ante diem xv Kal. Novembr. distulit. a Vibio libros accepi. poeta ineptus et tamen scit nihil, sed est non inutilis. describo et remitto.

Scr. Romae post viii K. Sext., ante xv K. Nov. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

de re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit atque hoc est miserior quam reliquisti, quod tum videbatur eius modi dominatio civitatem oppressisse quae iucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut posse videremur sine dolore interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.

equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare

potuissent. sed cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt.

itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit; progressum praecipitem, inconstantem reditum videt; bonos inimicos habet, improbos ipsos non amicos. ac vide mollitiem animi. non tenui lacrimas cum illum a. d. viii Kal. Sextilis vidi de edictis Bibuli contionantem. qui antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in loco summo cum amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum qui aderant, displicebat!

o spectaculum uni Crasso iucundum, ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi. quamquam nemo putabat propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit amor ut exhauriri nulla posset iniuria. itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.

Bibuli qui sit exitus futurus nescio. ut nunc res se habet, admirabili gloria est. qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi voluntatem

offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit. quid quaeris? sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere. eo magis vis nobis est timenda.

Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me. mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro. studia spero me summa habiturum omnium ordinum. te cum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. plurimum consili, animi, praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis facit. Pompeius loquitur divinitus. spero nos aut cum summa gloria aut certe sine molestia discessuros. tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.

Scr. Romae post viil K. Sext., ante xv K. Nov. a. 69; (59): fort. m. Sext.CICERO ATTICO salutem

quam vellem Romae mansisses! mansisses profecto si haec fore putassemus. nam Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus. nunc se res sic habet. volitat, furit; nihil habet certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis autem ipsis tum vim tum iudicium minatur.

cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa

se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse facturum. sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui. quod si non faceret tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus.

nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera, sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.

nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. qua re advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia.

unum illud tibi persuadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat magistratum. puto Pompeium Crasso urgente, si tu aderis qui per βοῶπιν ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et cohortatione non indiges;

quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.

de re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in eos qui tenent omnia. mutationis tamen spes nulla. sed, quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium vehementerque paenitet. non provideo satis quem exitum futurum putem; sed certe videntur haec aliquo eruptura.

libros Alexandri, neglegentis hominis et non boni poetae sed tamen non inutilis, tibi remisi. Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem gravem et prudentem et dignum tua commendatione cognovi.

Scr. Romae ante xv K. Nov. a. 695 (59): fort. medio m. Sext.CICERO ATTICO salutem

numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam. ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum vacui temporis nihil haberem, et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictavi ambulans.