Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Anicato, ut te velle intellexeram, nullo loco defui. Numestium ex litteris tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. Caecilium quibus rebus possum tueor diligenter. Varro satis facit nobis. Pompeius amat nos carosque habet.

credis?
inquies. credo; prorsus mihi persuadet; sed quia volgo pragmatici homines omnibus historiis, praeceptis, versibus denique cavere iubent et vetant credere, alterum facio ut caveam, alterum ut non credam facere non possum.

Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me violatum iri. tractatur res. simul et quid erit certi, scribam ad te. si erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; si quies dabitur, ab Amalthea te non commovebo.