Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod si in eam me partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi viam. nunc prorsus hoc statui, ut, quoniam tanta controversia est Dicaearcho familiari tuo cum Theophrasto amico meo ut ille tuus τὸν πρακτικὸν βίον longe omnibus anteponat, hic autem τὸν θεωρητικόν utrique a me mos gestus esse videatur. puto enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit, sed reprehendit quia non semper quierim. qua re incumbamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia et eo unde discedere non oportuit aliquando revertamur.