Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
cenato mihi et iam dormitanti pridie K. Maias epistula est illa reddita in qua de agro Campano scribis. quid quaeris? primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia; cogitanti autem haec fere succurrebant. primum ex eo quod superioribus
litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram. hoc mihi eius modi non videbatur. deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager; ut dena iugera sint, non amplius homines quinque milia potest sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse est. praeterea si ulla res est quae bonorum animos quos iam video esse commotos vehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicensimam? quae mihi videtur una contiuncula clamore pedisequorum nostrorum esse peritura.