Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. basilicam habeo non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†. sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur. ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. quo me vertam? statim me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr. Nonas Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit! et tamen illud probem:

magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti
? sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.