Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. qua de re quom in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum. iam cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse.
ex Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis Roma Interamnam. noctu introisti; idem ante. non est itum obviam; ne tum quidem quom iri maxime debuit.quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dictorum. itaque iam familiariter cum ipso cavillor ac iocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare. negavi.
at egoinquit
novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat
noli,inquam
de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas.non consulare inquies dictum. fateor; sed ego illam odi male consularem.
ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum geritneque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc esse† moleste fert.