Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum? qui ea quibus maxime γαυριῶ legenda non putet. et ais
μετ' ἀμύμοναtu vero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτοσ. mearum epistularum nulla est συναγωγη; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.