Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίᾳ, non perinde atque ego putaram adripere visus est. existimabam μετεωρότερον esse, et hercule erat et maxime de ludis. at mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed

exspectantem si qui forte casus. itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit ἀσφαλέσ, eodem revertar. iocari me putas? moriar si quisquam me tenet praeter te. etenim circumspice, sed ante quam erubesco.

o dies in auspicus Lepidi lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri! magna ῤοπὴ ad proficiscendum in tuis litteris. atque utinam te illic! sed ut conducere putabis.

Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum? qui ea quibus maxime γαυριῶ legenda non putet. et ais

μετ' ἀμύμονα
tu vero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτοσ. mearum epistularum nulla est συναγωγη; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.

Scr. Vibone viii K. Sext. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli. illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus. veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius. viiii Kal. igitur ad Siccam. ibi tamquam domi meae scilicet. itaque obduxi posterum diem. sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic

δολιχὸν πλόον
cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad
Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne freto an Syracusis. hac super re scribam ad te Regio.