Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset revertisse. ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad larem suum liceret. summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui ubique sint. haec fere de Sexto.

de Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. alii concisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse. itaque non video sciturum me quid eius sit ni statim aliquid litterarum.