Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen. multa me movent in discessu, in primis me hercule quod diiungor a te. movet etiam navigationis labor alienus non ab aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum. relinquimus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus. consolantur haec: aut proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit iudicabimus. deinde tu iam, ut spero et ut promittis, aderis. quod quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora.