Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio. ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit. quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν, tamen hoc quale sit consideres velim. possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque enim illi litem contestabuntur. quo facto non sum nescius sponsores liberari. sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis.
redeo ad rem publicam. multa me hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed his litteris nihil prudentius:
quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus.at quae contio! nam est missa mihi. iurat ita sibi parentis honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore. cum ille diceret ita futurum,
quid igitur festinamus?inquam.
illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in Casca.valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus. quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quod scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu. sed tu, cum legeris, existimabis.
obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. nam tuae breves, priores erant litterae uberrimae. tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.
sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. qua re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo vero existimatio. cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod solvam expeditum
est. Terentiam dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere. pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua. liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut sepositum haberet. non †modo† sed iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. nam de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene verbis Eros. veniendum est igitur vel in ipsam flammam. turpius est enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. †consenti in hac cura, ubi sum†, ut me expediam; quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius quam te videro. qui minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem vides. adsum igitur.iucundissimas tuas legi litteras. ad Plancum scripsi, misi. habes exemplum. cum Tirone quid sit locutus cognoscam ex ipso. cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris.
Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo. ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit. eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. eum libellum Caesari dedi. probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.
Atticus qui civitatem conservatam cuperet pecuniam numeravit de suo. quod cum esset factum, adiimus ad Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris. quae cum essent acta, mirari e quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te praeficere. itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur.
haec illo vivo. post interitum autem Caesaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra scripsi ad
eos delata sunt. probaverunt causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt. ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi. id autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias.mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adiuvante obtineat. quod si a te erit impetratum, sic velim existimes me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem. ego quae te velle quaeque ad. te pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo. da operam ut valeas.
iam antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum probata a consulibus esset quibus et lege et senatus consulto permissum erat ut de Caesaris actis cognoscerent, statuerent, iudicarent, eam rem tu adiuvares Atticumque nostrum cuius te studiosum cognovi et me qui non minus laboro molestia liberares. omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus. quamquam intellegimus ea te esse prudentia ut videas, si ea decreta consulum quae de Caesaris actis interposita
sunt non serventur, magnam perturbationem rerum fore.equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere. quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non suasoris est sed rogatoris. igitur, mi Plance, rogo te et etiam oro, sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare sed etiam gaudeas. qua quidem voluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et vero etiam mihi. quod si feceris, me quem voluntate et paterna necessitudine coniunctum semper habuisti maximo beneficio devinctum habebis idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
numquam putavi fore ut supplex ad te venirem; sed hercule facile patior datum tempus in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam scis. amabo te, da mihi et hoc, obliviscere mea causa illum aliquando suo familiari, adversario tuo voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur. hoc primum ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri; deinde si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo quem quanti facias prae te soles ferre totum hoc da ut quod semper existimavi nunc plane
intellegam, me a te multum amari.Buthrotios cum Caesar decreto suo quod ego obsignavi cum multis amplissimis viris liberavisset ostendissetque nobis se, cum agrarii mare transissent, litteras missurum quem in agrum deducerentur, accidit ut subito ille interiret. deinde quem ad modum tu scis (interfuisti enim), cum consules oporteret ex senatus consulto de actis Caesaris cognoscere, res ab iis in Kal. Iun. dilata est. accessit ad senatus consultum lex quae lata est a. d. IIII Non. Iun. , quae lex earum rerum quas Caesar statuisset, decrevisset, egisset, consulibus cognitionem dedit. causa Buthrotiorum delata est ad consules. decretum Caesaris recitatum est et multi praeterea libelli Caesaris prolati. consules de consili sententia decreverunt secundum Buthrotios --- Plancum dederunt.
nunc, mi Capito, (scio enim quantum semper apud eos quibuscum sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum Plancum), enitere, elabora vel potius eblandire, effice ut Plancus quem spero optimum esse sit etiam melior opera tua. omnino res huius modi mihi videtur esse ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium ventura videantur, quae non modo quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint.
quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo libenti prolixoque facere; quod certe faciet, si tu nervulos tuos mihi saepe cognitos suavitatemque qua nemo tibi par est adhibueris. quod ut facias te vehementer rogo.
patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit; nec me hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.
ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re saepius scribam. non me hercule, mi Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae amicitiae sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere potuisse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque comprobes.