Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.

Scr. in Puteolano vht Id. Nov. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis,

cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille enim iam adventare potest. etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? bonum animum. de Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram.