Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos! itane?
in D. Brutum? di istis!ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim.
αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι,is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet? si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal. Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. puero municipia mire favent. iter enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. mirifica ἀπάντησισ et cohortatio. hoc tu putares? ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et constituero scribam.
etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias. epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret.
de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.
Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis,
cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille enim iam adventare potest. etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? bonum animum. de Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram.o casum mirificum! v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit
δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντα.at ego statim
cedoinquam
si quid ab Attico.nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim salvus si aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque veniam quo vocas, modo adiutore te. sed nihil tam ἀπροσδιόνυσον mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere.
ecce tibi altera qua hortaris
παρ' ἠνεμόεντα Μίμαντα,Appiam scilicet
ἐπ' ἀριστέρ' ἔχοντα.itaque eo die mansi Aquini. longulum sane iter et via mala. inde postridie mane proficiscens has litteras dedi.
* * * et quidem, ut a me dimitterem invitissimus fecerunt Erotis litterae. rem tibi Tiro narrabit. tu quid faciendum sit videbis. praeterea possimne propius accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano) an etiam longius discedendum putes crebro ad me velim scribas. erit autem cotidie cui des.
quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciundum difficile est cum absim. verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum, sin, latius manabit et quidem ad nos; deinde communiter.
avide tuum consilium exspecto. timeo ne absim cum adesse me sit honestius; temere venire non audeo. de Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. omnia igitur velim explices et ad me certa mittas.
de reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. coram igitur hoc quidem conferemus. in praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. id igitur quaero. tu mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Idus ex Arpinati.
nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. o Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hic, cum Antonius venerit?
sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos
officium.id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus
consulum officium, senatus officium, imperatoris officium? praeclare convenit; aut da melius. male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.
noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio. ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit. quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν, tamen hoc quale sit consideres velim. possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque enim illi litem contestabuntur. quo facto non sum nescius sponsores liberari. sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis.
redeo ad rem publicam. multa me hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed his litteris nihil prudentius:
quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus.at quae contio! nam est missa mihi. iurat ita sibi parentis honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore. cum ille diceret ita futurum,
quid igitur festinamus?inquam.
illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in Casca.valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus. quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quod scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu. sed tu, cum legeris, existimabis.
obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. nam tuae breves, priores erant litterae uberrimae. tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.
sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. qua re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo vero existimatio. cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod solvam expeditum
est. Terentiam dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere. pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua. liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut sepositum haberet. non †modo† sed iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. nam de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene verbis Eros. veniendum est igitur vel in ipsam flammam. turpius est enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. †consenti in hac cura, ubi sum†, ut me expediam; quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius quam te videro. qui minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem vides. adsum igitur.iucundissimas tuas legi litteras. ad Plancum scripsi, misi. habes exemplum. cum Tirone quid sit locutus cognoscam ex ipso. cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris.
Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo. ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit. eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. eum libellum Caesari dedi. probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.