Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. †id quidem mihi videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures videndae. sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis †dare†.
Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem
iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum
emendum et ad urbem mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc †legatoriam† provinciam! atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit. ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decernantur. hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem †longinquo quom Lanuvium existimavit†.ridesinquies
in talibus rebus?quid faciam? plorando fessus sum.