Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram x. ad recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero etiam Carfulenus,
ἄνω.Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. rides? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.
quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa ἀπορία sollicitat. itaque stulta iam Iduum Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi
crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa. itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quoniam saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. sed μελήσει.redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae
mihi sunt inclusa medullis,sit modo, ut scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis quom iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? nulla παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior.
atinquis
Ἡρακλείδειον aliquod.non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.
de Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim
verum sit. cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita. erat enim rescribendum tuis.quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur ad eum litteras. ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. o rem odiosam et inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo. tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.
a Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio. consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus. o rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso. Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam. sanum putas? † ὁ θησαυρὸς ἄνθρακεσ. epistulam tibi misi.
ut tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum,
ita scribit et Balbus et Oppius . Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar eius secundis rebus non delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam.Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, reditus, vultus, incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.
cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi. ille quid mihi rescripsisset scire te volui, si forte idem tu
quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi nostri plus animi habeant quam habentHIRTIVS CICERONI suo salutemRurene iam redierim quaeris. an ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec ais scripsisse—quo aut qua re?
retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertuntur. tantum si quid timent caveant, nihil praeterea moliantur. non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. haec enim quae fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent viris. quid speres de illis in Tusculanum ad me scribe.
habes Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi. hoc qualecumque esset te scire volui. obsignata iam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros. nunc exspecto a te litteras.
gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. dices,
quia te laudat.puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica †cum tum† scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. debuerat autem non
ex iure manum consertumsed quae sequuntur; tuque scribes.
post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. exspectat animus quidnam agam de K. Mart.. misi igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. honestior est votiva, sed licet uti utraque.
de te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. †id quidem mihi videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures videndae. sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis †dare†.
iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum
emendum et ad urbem mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc †legatoriam† provinciam! atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit. ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decernantur. hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem †longinquo quom Lanuvium existimavit†.ridesinquies
in talibus rebus?quid faciam? plorando fessus sum.
di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus armorum? sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor. tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. sed plura, cum ista cognoro. hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus. erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego tuas litteras vehementer exspecto.
o Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur? quid turpius? ut moliantur aliquid? nec audent nec iam possunt. age, quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? si vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo
molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere proficiens; frustra vero qui ingrediar? matris consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me interponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel Circeios.Antium veni a. d. vi Idus. Bruto iucundus noster adventus. deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla, Porcia, quaerere quid placeret. aderat etiam Favonius. ego quod eram meditatus in via suadere ut uteretur Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. quam orationem cum ingressus essem, Cassius intervenit. ego eadem illa repetivi. hoc loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum.
egone ut beneficium accepissem contumeliam?
quid ergo agis?inquam. at ille in Achaiam se iturum.
quid tuinquam
Brute?
Romam,inquit
si tibi videtur.
mihi vero minime; tuto enim non eris.
quid? si possem esse, placeretne?
atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed auctor non sum ut te urbi committas.dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus.