Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti. una erat xv Kal., altera xii data. ad superiorem igitur prius. accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum arbitrabar. quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa potiora. nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus. novi conventus habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis. sed sunt ista parvi; quin et maiora contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi; tabula Demonici quod tibi curae est gratum. de †malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint. eius causa et cupio et debeo.

venio ad propiorem. cognovi de Alexione quae desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio, †quoniam† est, volo peius esse. de Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† de patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare. cuius de oratiuncula idem te quod me sentire

video. sed parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? multa dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore. de sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.

Scr. in Arpinati ix K. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram x. ad recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero etiam Carfulenus,

ἄνω.
Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. rides? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.

quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa ἀπορία sollicitat. itaque stulta iam Iduum Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi

crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa. itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quoniam saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. sed μελήσει.

redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae

mihi sunt inclusa medullis,
sit modo, ut scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis quom iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? nulla παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior.
at
inquis
Ἡρακλείδειον aliquod.
non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.

de Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim

verum sit. cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita. erat enim rescribendum tuis.

Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur ad eum litteras. ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. o rem odiosam et inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo. tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.

Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

a Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio. consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus. o rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso. Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam. sanum putas? † ὁ θησαυρὸς ἄνθρακεσ. epistulam tibi misi.

ut tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum,

ita scribit et Balbus et Oppius . Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar eius secundis rebus non delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam.

Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, reditus, vultus, incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.

Scr. in Tusculano vi K. Iun. vesperi a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi. ille quid mihi rescripsisset scire te volui, si forte idem tu

quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi nostri plus animi habeant quam habent

HIRTIVS CICERONI suo salutem

Rurene iam redierim quaeris. an ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec ais scripsisse—quo aut qua re?