Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Attica iure queritur. quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem sororis tuae filium! cum haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.
ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.
Bruti ad te epistulam misi. di boni, quanta ἀμηχανία! cognosces cum legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior. ad M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit. de Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis. quod cum Cosano egisti, optime. quod non solum mea verum etiam tua re me expedis, gratum. legationem probari meam gaudeo. quod promittis di faxint! quid enim mihi meis iucundius? sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum convenero, perscribam omnia. de Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere nolebam. de Mundo, si quid scies.