Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. mundus iste cum M. Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim) facias me velim certiorem. ex Arpinati vi Non.
gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργωσ. ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat enim me celeriter velle
proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum.