Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quae sit ignoro. hos tamen --- πεντέλοιπον movere ista videntur in primis erogatio pecuniae. de Alexione doleo, sed quoniam
inciderat in tam gravem morbum, bene actum cum illo arbitror. quos tamen secundos heredes scire velim et diem testamenti.undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti. una erat xv Kal., altera xii data. ad superiorem igitur prius. accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum arbitrabar. quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa potiora. nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus. novi conventus habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis. sed sunt ista parvi; quin et maiora contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi; tabula Demonici quod tibi curae est gratum. de †malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint. eius causa et cupio et debeo.
venio ad propiorem. cognovi de Alexione quae desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio, †quoniam† est, volo peius esse. de Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† de patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare. cuius de oratiuncula idem te quod me sentire
video. sed parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? multa dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore. de sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram x. ad recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero etiam Carfulenus,
ἄνω.Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. rides? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.
quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa ἀπορία sollicitat. itaque stulta iam Iduum Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi
crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa. itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quoniam saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. sed μελήσει.redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae
mihi sunt inclusa medullis,sit modo, ut scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis quom iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? nulla παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior.
atinquis
Ἡρακλείδειον aliquod.non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.
de Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim
verum sit. cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita. erat enim rescribendum tuis.quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur ad eum litteras. ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. o rem odiosam et inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo. tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.