Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem ardentius. ὑπόθεσισ vides quae sit et persona dicentis. itaque eam corrigere non potui. quo enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte. tu tamen velim eam orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse. quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικὸσ sis in iudicando. sed si recordabere Δημοσθένουσ fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα et gravissime dici. sed haec coram. nunc nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.