Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus. prius igitur superiori. de D. Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram. Sicca enim φιλοστόργωσ ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem?
τὰ μὲν διδόμενα—? nullum enim verbum a †Siregio†. non placet. de Plaetono vicino tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. aliter enim nec caute nec iure fieri potest. quod scribis tibi deesse HS c_ quae Ciceroni curata sint, velim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicato †Λ† nihil cogito; quod idem tibi videri puto.
habes ad superiorem. nunc audi ad alteram. tu vero facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto. de regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et me hercule
ipsius litterae sic et φιλοστόργωσ et εὐπινῶσ scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. quo magis illi indulgendum puto. de Buciliano Sestium puto non moleste ferre. ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim.xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.
ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est. mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur. vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus. sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si recte possum, multo malo.
quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis sit? sat egisse enim te frustra scribis. quid autem se refert
Brutus? doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem hominibus referendum est acceptum. est illud quidem ἐργῶδεσ sed ἀνεκτὸν mihique gratissimum. de armis nihil vidi apertius. fugiamus igitur et, ut ais, coram. Theophanes quid velit nescio. scripserat enim ad me. cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. tuas litteras exspecto. vide, quaeso, ne quid temere fiat.Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. plane quid velit nescio. a Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus. de Menedemo est ut scribis. facies omnia mihi nota.
egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis, †anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? quod ais extrema quaedam
iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contioneclarissimum virumappellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec omnis culpa Bruti.
Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo castra? media enim tollit Antonius. illa infirma, haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito sed sapienter. πάσχω τι. quando enim illum? sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae agenda sint.