Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod reliquum est, Buthrotiam a et causam et civitatem, quamquam a te constituta est (beneficia autem nostra tueri solemus), tamen velim receptam in fidem tuam a meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis esse. satis erit in

perpetuum Buthrotiis praesidi magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos velis. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.

his litteris scriptis me ad συντάξεισ dedi; quae quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. ita sum μετέωροσ et magnis cogitationibus impeditus.

Scr. in Antiati Id. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus est! ego testimonium composui quod cum voles obsignabitur. nummos Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis reddito. ego ad te alia epistula scripsi de HS C_X_ quae Statio curarentur. si ergo petet Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini. apud me †item puto depositum† id scripsi ad Erotem ut redderet.

reginam odi. id me iure facere scit sponsor promissorum eius Ammonius, quae quidem erant φιλόλογα et dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. semel eum omnino domi meae vidi. cum φιλοφρόνωσ ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere arbitrantur.