Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

multo inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. ego negabam oportere praeterita, adsentiebar tamen.

quomque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi rem publicam, exclamat tua familiaris,
hoc vero neminem umquam audivi!
ego repressi. sed et Cassius mihi videbatur iturus (etenim Servilia pollicebatur se curaturam ut illa frumenti curatio de senatus consulto tolleretur), et noster cito deiectus est de illo inani sermone †velle esse† dixerat. constituit igitur ut ludi absente se fierent suo nomine. proficisci autem mihi in Asiam videbatur ab Antio velle.

ne multa, nihil me in illo a itinere praeter conscientiam meam delectavit. non enim fuit committendum ut ille ex Italia prius quam a me conventus esset discederet. hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur, ut mecum ipse,

ἡ δεῦρ' ὁδόσ σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε;
prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. nihil consilio, nihil ratione, nihil ordine. itaque etsi ne antea quidem dubitavi, tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum,
ubi nec Pelopidarum facta neque famam audiam.

et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a. d. iii Nonas. id mihi heri vesperi nuntiatum est. votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. et habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest. aveo genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod

nunc mihi additum est. bella est autem huius iuris quinquenni licentia. quamquam quid de quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium videtur. sed βλάσφημα mittamus.

Scr. in Antiati v aut iv Id. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

bene me hercule de Buthroto. at ego Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia iusseras, miseram. quid nocet? de nostris autem Antiatibus satis videbar plane scripsisse, ut non dubitares quin essent otiosi futuri usurique beneficio Antoni contumelioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur; eam Servilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat. noster vero καὶ μάλα σεμνῶσ in Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se Romae esse non posse (ludos enim absens facere malebat), statim ait se iturum simul ac ludorum apparatum iis qui curaturi essent tradidisset. navigia conligebat; erat animus in cursu. interea in isdem locis erant futuri.