Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Quinto filio tibi adsentior. patri quidem certe gratissimae bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae vero facile satis feci; nec valde laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non laborarem. istam vero quam tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror. nam quod eam conlaudavi apud amicos audientibus tribus filiis eius et filia tua, †τὸ ἐκ τούτου quid est hoc?†

quid est aútem cur ego pérsonatus ámbulem?
Parumne foeda persona est ipsius senectutis? quod Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit et fortasse faciam. sed plane quid velit nescio. quid enim illi adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius quam nostro otio consuluerit? de regina rumor exstinguitur. de Flamma, obsecro te, si quid potes.