Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum. venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano. inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. ei legi et egi. primum quod † attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius consulatus sui. cum Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.

redeamus ad nostros. de quibus tu bonam spem te significas habere propter edictorum humanitatem. ego autem perspexi, cum a me xvii Kal. de Puteolano Neapolim Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius sensum. seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. non poterat scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem utraque arma metuere. quid quaeris? οὐδὲν