Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum. venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano. inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. ei legi et egi. primum quod † attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius consulatus sui. cum Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.