Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

postridie Idus Paulum Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec.

a Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. cetera autem vel fingi possunt, πίνοσ litterarum significat doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur. haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.

Scr. in Sinuessano xvii K. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras.

de Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium. nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi placebat et multo illi minus. reginae fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit scribas ad me velim. de Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.

quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar. videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum tamen—.

Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant. sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam. di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio aedificandi initur,

consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit.

hic turba magna est eritque, ut audio, maior. duo quidem quasi designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria. nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura etiam vetustatem.

et Balbus hic est multumque mecum. ad quem a Vetere litterae datae pridie Kal. Ianuar. cum a se Caecilius circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua re accusat Volcacium. ita mihi videtur bellum illud instare. sed Dolabella et Nicias viderint. idem Balbus meliora de Gallia. xxi die litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac mihi Calvena dixerat.

Scr. in Cumano xiii K. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam si ipse viveret? meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die debere senatum in Capitolium a praetoribus vocari? di immortales, quae tum opera effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus! Liberalia tu accusas. quid fieri tum potuit? iam pridem perieramus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset? at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae deinde? ut audeant dicere,

tune contra Caesaris nutum?
haec et talia ferre non possum. itaque
γῆν πρὸ γῆσ
cogito; tua tamen ὑπηνέμιοσ.

nausea iamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris coniectanti ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones. hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet amatores et non latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio scripsi Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de Messalla, de Planco, de Postumo, de genere toto. melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec videre.

Octavius Neapolim venit xiiii Kal. ibi eum Balbus mane postridie eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum. sed, ut scribis, †ῤιξόθεμιν† magnam cum Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. quod quaeris, iamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. scilicet primo anno L_X_X_X_ detersimus.

Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit. ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus, scribas ad me velim et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis litteris.

Scr. in Cumano xi K. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime. velim me hercule Asturae Brutus. ἀκολασίαν istorum scribis. an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto. quom equidem contionem lego

de tanto viro, de clarissimo civi,
ferre non queo. etsi ista iam ad risum. sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem. verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis quae? qui interfecto rege liberi non sumus. sed haec fortuna viderit, quoniam ratio non gubernat.

de Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint prospera. quod curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose per mihi gratum est, idque ut facias te etiam atque etiam rogo. de Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam. suscipiam omnem etiam actionem quam video cotidie faciliorem. de Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena perducitur. ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem. hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa. modo venit Octavius et quidem in proximam villam Philippi mihi totus deditus; Lentulus Spinther hodie apud me; cras mane vadit.

Scr. Puteoli x K. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

o mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris. quae mihi istim adferuntur! quae hic video! ὢ. scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda. verum tamen—. ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid? Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum illuc me refero. tam claram tamque testatam rem tamque iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius.