Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum. haec me species cogitatioque perturbat. neque enim iam quod tibi tum licuit nobis nunc licebit. nam aperte laetati sumus. deinde habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis. φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati. itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum continent. etsi illi iuvenes
ἄλλοισ ἐν ἐσθλοῖς τόνδ' ἀπωθοῦνται ψόγονsed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva. equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis. dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.