Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Epicuri mentionem facis et audes dicere μὴ. non te Bruti nostri vulticulus ab ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est dextella. per eum igitur quod volemus facile auferemus. exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis contio fuerit. haec scripsi; statim enim Cassi tabellarius. eram continuo Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae plurimam salutem.
cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis litteris. sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente.