Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
e Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi Idus hora fere tertia. egressus autem e navi accepi tuas litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Nonis Maiis datas. a Lucullo postridie eadem fere hora veni in Puteolanum. ibi accepi duas epistulas, alteram Nonis, alteram vii Idus Lanuvio datas.
audi igitur ad omnis. primum, quae de re mea gesta et in solutione et in Albiano negotio, grata. de tuo autem Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit Antonius. inde ante discessit quam illum venisse audissem, in Samnium a quo vide quid speres. Romae igitur de Buthroto. L. Antoni horribilis contio, Dolabellae praeclara. iam vel sibi habeat nummos, modo numeret Idibus. Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii sunt iam quam Bruti serendi. de regina
velim atque etiam de Caesare illo. persolvi primae epistulae, venio ad secundam.