Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ad Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter. ego etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono. nolo te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; in qua plus timoris video quam consili. sed quoniam perterriti omnes sumus, adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. huc enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id quod rogaret ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si videro, accurate agam de Buthroto.
venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam rescripsi.
me facere magnam πρᾶξιν Dolabellae.mihi me hercule ita videtur, non potuisse maior tali re talique tempore. sed tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. tibi vero adsentior maiorem πρᾶξιν eius fore si mihi quod debuit dissolverit. Brutus velim sit Asturae.
quod autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo evasura sint videro, muto sententiam. neque quicquam tamen ante quam te videro. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre. tu Atticae salutem dices. nos Piliam diligenter tuebimur.
e Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi Idus hora fere tertia. egressus autem e navi accepi tuas litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Nonis Maiis datas. a Lucullo postridie eadem fere hora veni in Puteolanum. ibi accepi duas epistulas, alteram Nonis, alteram vii Idus Lanuvio datas.
audi igitur ad omnis. primum, quae de re mea gesta et in solutione et in Albiano negotio, grata. de tuo autem Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit Antonius. inde ante discessit quam illum venisse audissem, in Samnium a quo vide quid speres. Romae igitur de Buthroto. L. Antoni horribilis contio, Dolabellae praeclara. iam vel sibi habeat nummos, modo numeret Idibus. Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii sunt iam quam Bruti serendi. de regina
velim atque etiam de Caesare illo. persolvi primae epistulae, venio ad secundam.de Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. quod Ciceroni suppeditas, gratum. quod errare me putas qui rem publicam putem pendere e Bruto, sic se res habet. aut nulla erit aut ab isto istisve servabitur. quod me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi Attice, καθολικὸν θεώρημα earum rerum in quibus satis exercitati sumus. nemo umquam neque poeta neque orator fuit qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. hoc etiam malis contingit; quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito? de quo etiam experti sumus nuper in edicto. scripseram rogatu tuo. meum mihi placebat, illi suum. quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum
de optimo genere dicendi,non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi illud quod mihi placeret non probari. qua re sine, quaeso, sibi quemque scribere,
non scite. hoc enim Atilius, poeta durissimus. atque utinam liceat isti contionari! cui si esse in urbe tuto licebit, vicimus. ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii sequentur qui facile vincantur.
- suam quoíque sponsam, míhi meam; suum quoíque
- amorem, míhi meum.
venio ad tertiam. gratas fuisse meas litteras Bruto et Cassio gaudeo. itaque iis rescripsi. quod Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam et ille optime loquitur sed vivit habitatque cum Balbo qui item bene loquitur. quid credas videris. Dolabellam valde placere tibi video; mihi quidem egregie. cum Pansa vixi in Pompeiano. is plane mihi probabat se bene sentire et cupere pacem. causam armorum quaeri plane video. edictum Bruti et Cassi probo. quod vis ut suscipiam cogitationem
quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt quae in horas commutari vides. Dolabellae et prima illa actio et haec contra Antonium contio mihi profecisse permultum videtur. prorsus ibat res; nunc autem videmur habituri ducem; quod unum municipia bonique desiderant.Epicuri mentionem facis et audes dicere μὴ. non te Bruti nostri vulticulus ab ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est dextella. per eum igitur quod volemus facile auferemus. exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis contio fuerit. haec scripsi; statim enim Cassi tabellarius. eram continuo Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae plurimam salutem.
cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis litteris. sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente.
ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim Balbus. o dei boni, quam facile perspiceres timere otium! et nosti virum quam tectus. sed tamen Antoni consilia narrabat; illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent. questus est etiam de sua invidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare videretur Antonium. quid quaeris? nihil
sinceri.mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni heredem relictum? quid autem absurdius?
hoc métuere, alterum ín metu non pónere!quin etiam hoc ipso tempore multa ὑποσόλοικα. Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi saepius est
Cato maiorad te missus. amariorem enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem βεβίωται; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut curas.
haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium. postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πεντέλοιπον. sic hominem traducere ad optimatis paro. λῆροσ πολύσ. nemo est istorum qui otium non timeat. qua re talaria videamus. quidvis enim potius quam castra. Atticae salutem plurimam velim dicas. exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.