Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore. sed Pansa furere videtur de Clodio itemque de Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. illud tamen non belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.
de coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.
ad Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter. ego etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono. nolo te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; in qua plus timoris video quam consili. sed quoniam perterriti omnes sumus, adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. huc enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id quod rogaret ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si videro, accurate agam de Buthroto.