Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego. sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.

L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim

venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me plane salutavit,
o mi Cicero
inquit
gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.
deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox omnium est.

a te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum), libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.