Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. ibi
mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram.de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.
Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed μελήσει.
ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.
Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.
librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. de Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem meliore loco esse debere.
etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos. sunt enim permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes; cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant. negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas.
quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego. sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim
venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me plane salutavit,o mi Ciceroinquit
gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox omnium est.
a te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum), libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.
qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum. te imitere oportet, tecum ipse certes.
ne licet
quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius. ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos illos viros a quibus initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura prope diem, ut spero. tu quoniam rem publicam nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.
saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum videar efferre. ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. sed totum se a te abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. o hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se maximo
aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope petierit. licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes. atque ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die. sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me praesentem non sustineatAlbianum te confecisse arbitror. de Patulciano nomine, quod mihi †suspendiatus est†, gratissimum est et simile tuorum omnium. sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt. sed cum ipso videro.
de Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae. Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo.
Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc ipse melius. ego ex iis quae parari video non multum Idibus Martiis profectum iudico. itaque de Graecia cotidie magis et magis cogito. nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis delectarunt. de Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego ex Pompeiano vi Idus Mai. cogitabam.
Nonis Maiis cum essem in Pompeiano, accepi binas a te litteras, alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius. quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum
litteras reddidisse! tu vero cum Cassio ut cetera. quam commode autem quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum litterarum ad te miseram! sed cum ex Dolabellae †aritia† (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! ille exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica. sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. adsentiris enim mihi nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere.Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore. sed Pansa furere videtur de Clodio itemque de Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. illud tamen non belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.