Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. ibi
mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram.de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.