Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo conloquare. puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum damno dependatur. de Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non belle fuisse.
in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. ibi
mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram.de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.
Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed μελήσει.
ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.