Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc, mi Attice, me fac ut expedias. cupio, quom Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam. Magni interest Ciceronis vel mea potius vel me hercule utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi satis laudari videbitur cum ita laudabitur,

quo modo nunc est.
non est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herodi autem mandaram ut mihi κατὰ μίτον scriberet. a quo adhuc nulla littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum putaret fore.