Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. magnam ἀναθεώρησιν res
habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.
Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in Pompeianum ipse proficiscens K. Mai. quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!
v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec Puteolana et Cumana regna renavigare. o loca ceteroqui valde expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda!
sed ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam ἀριστείαν! quanta est ἀναθεώρησισ! equidem laudare eum et hortari non desisto. recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias. mihi quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per forum
ferre posse. quis enim audeat laedere proposita cruce aut saxo, praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum?nunc, mi Attice, me fac ut expedias. cupio, quom Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam. Magni interest Ciceronis vel mea potius vel me hercule utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi satis laudari videbitur cum ita laudabitur,
quo modo nunc est.non est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herodi autem mandaram ut mihi κατὰ μίτον scriberet. a quo adhuc nulla littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum putaret fore.
quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo conloquare. puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum damno dependatur. de Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non belle fuisse.
in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. ibi
mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram.de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.
Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed μελήσει.
ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.
Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.
librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. de Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem meliore loco esse debere.
etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos. sunt enim permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes; cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant. negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas.
quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego. sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim
venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me plane salutavit,o mi Ciceroinquit
gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox omnium est.
a te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum), libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.