Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et
naturae meae. nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.