Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest. nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid accideret fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur.
suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor. ita multa veniunt in mentem in utramque partem. proficiscor, ut constitueram, legatus in Graeciam: caedis impendentis periculum non nihil vitare videor sed casurus in aliquam vituperationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore. sin autem mansero, fore me quidem video in discrimine sed accidere posse suspicor ut prodesse possim rei publicae. iam illa consilia privata sunt, quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc venire; nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a Caesare. tota igitur hac de re, ut soles, si quid ad me pertinere putas, cogitabis.
redeo nunc ad epistulam tuam. scribis enim esse rumores me ad lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam utique Quinto traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia. ego vero de venditione nihil cogito nisi quid quod magis me delectet invenero. Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore. satis enim torquetur debitione dotis in qua mirificas Q. Egnatio gratias agit; a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero lectulo neget esse quicquam iucundius. sed haec quoque hactenus.
redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodi;
quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis. quae enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis eius commentariis proferuntur. ego autem Antonio facillimum me praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet, fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum quoque litterarum misi tibi exemplum.occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem. quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te. quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo.
a Caesare petii ut Sex. Clodium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc liceat. quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris. sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos.
patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem
cum patre eius, non contempsisse hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci. quod si non impetro, per me Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem praebeas.quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses. non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.