Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit. ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus, scribas ad me velim et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis litteris.
Scr. in Cumano xi K. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem
nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime. velim me hercule Asturae Brutus. ἀκολασίαν istorum scribis. an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto. quom equidem contionem lego
de tanto viro, de clarissimo civi,ferre non queo. etsi ista iam ad risum. sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem. verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis quae? qui interfecto rege liberi non sumus. sed haec fortuna viderit, quoniam ratio non gubernat.