Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu
enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.
iudiciali molestia ut caream videbis.
Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic Spurius, qui nuper †est†, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misimus. illudque εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis fuisse. o operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!
Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est εὔλογον idque eram suspicatus. sed istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius. rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. iam enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela aut si Silium videris