Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse a Camillo commutatam esse legem.
Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu
enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.
iudiciali molestia ut caream videbis.
Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic Spurius, qui nuper †est†, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misimus. illudque εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis fuisse. o operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!
Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est εὔλογον idque eram suspicatus. sed istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius. rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. iam enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela aut si Silium videris
Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam. hodie igitur me videbit ac vellem tum tu adesses. iussi equidem ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum venturumque si audisses meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum.
plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano
Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναιτίου περὶ Προνοίασ. te Idibus videbo cum tuis.commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo ad multum diem. nihil possum dicere ἐκτενέστερον, nihil φιλοστοργότερον. ventum est tamen ad Quintum. multa ἄφατα, ἀδιήγητα, sed unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere --- sed hactenus. εὐκαίρωσ ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit. commodum enim egeram diligentissime; quae diligentia grata est visa Torquato.
a te exspecto si quid de Bruto. quamquam Nicias confectum putabat sed divortium non probari. quo etiam magis laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res mederi potest. mihi Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae. cum illuc venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te.
minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda. sed illud παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu praesertim, me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus? domin an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem.
ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα. faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.