Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret. etsi hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.
o hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον! fuit enim periucunde. sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ciↃ ciↃ. sane sum commotus quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulavit in litore. post h. viii in balneum. tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit. ἐμετικὴν agebat. itaque et edit et bibit ἀδεῶσ et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed
- bene cocto et
- condito sermone bono et, si quaeris, libenter.
praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περὶ valde copiose. libertis minus lautis servisque nihil defuit. nam lautiores eleganter accepi. quid multa? homines visi sumus. hospes tamen non is quoi diceres,
amabo te, eodem ad me cum revertere.semel satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in sermone, φιλόλογα multa. quid quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias. habes hospitium sive ἐπισταθμείαν odiosam mihi, dixi, non molestam. ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia.
deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem non posse.
etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum. in sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec hactenus.
tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere,
magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum,
ego dubitem quin summo in odio sim quom M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male oderit.haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.
duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est.
altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum †φαλάκωμα, ut putas. processit enim, sed minus diutius. sermone eius† sum retentus. quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius modi est. aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse,
ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum exspectet?habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id est Bruti.
in Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam. verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.
Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus.
ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos? odorare tamen Antoni διάθεσιν; quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare. tu si quid πραγματικὸν habes rescribe; sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem.
numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem ἥρωεσ, quod per ipsos confici potuit,
gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. equidem non committam.spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησασ quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas. signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt e Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικὸν ἁμάρτημα. a balneatore φυρμὸς πολύσ. nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.
o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites in imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo
laudari atque amari sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo beati, civitas misera.sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum, num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te proficiscens Astura iii Idus.
pridie Idus Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. odiosa illa enim fuerant, legiones venire. nam de Octavio susque deque. exspecto quid de Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum. sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus Martias. nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri.
quod cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim πολιτεύεσθαι. nihil enim tam σόλοικον quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p. nec ulla interea decreta. sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus.
haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et πολιτικώτερα postea, et tu quid agas quidque agatur.postridie Idus Paulum Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec.
a Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. cetera autem vel fingi possunt, πίνοσ litterarum significat doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur. haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.
tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras.
de Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium. nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi placebat et multo illi minus. reginae fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit scribas ad me velim. de Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar. videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum tamen—.