Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse sed videlicet (etenim εὔλογον) fratri fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi tibi Torquatum. conloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, et urge. illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. sed tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. de Crispo et Mustela scilicet quom quid egeris.

quoniam ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur.

Scr. Asturae med. m. Mart., ut videtur, a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse a Camillo commutatam esse legem.

Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu

enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.

quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.