Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem neque nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium Gallus ut scribit. ait illum dicere me animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. qua re tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum non omnibus dormire, ita non omnibus servire. etsi me hercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.
admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam; sed eius exemplum misi ad Oppium et Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent. ita mihi rescripserunt nihil umquam se legisse melius epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae.
Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset. eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium.
de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo. miror te nihildum cum Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec tamen flocci facio.